monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 37

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 7, 37
Unde incarnati per multas suasiones diabolicae artis, fingunt se ascendere super illam altitudinem, ita quod volunt scire plus quam eis sciendum sit de incomprehensibili divinitate. Et ideo a veste salutis et iustitiae scinduntur quia Deo contrarii sunt, atque foedantur pro diversitatem sparsionis; in capite fidei fidem integram non habentes, sed unicum honorem deitatis in multas sectas spargentes, atque superiorem honorem suum in irrisione schismatis minuentes.